De ortu Salvatoris dicturi, non putamus alienum ut quo natus sit tempore, requiramus. Quid enim professio saecularium ad generationem Domini pertineret, nisi ut advertamus hoc quoque divinum esse mysterium; quia dum professio saecularis obtenditur, spiritalis impletur, non terrarum regi dicenda, sed coeli? Professio ista fidei, census est animorum; abolito enim Synagogae censu vetusto, novus census Ecclesiae parabatur, qui tormenta non exigeret, sed auferret: et spiritaliter in typo plebs sua iam Christo nomina conferebat. Non hic spatia terrarum, sed mentium animorumque censentur: nec describuntur limites, sed proferuntur: nec aetas ulla distinguitur, sed omnis ascribitur; nullus enim ab hoc immunis est censu, quia omnis aetas munifica Christo est, quem vagientes pueri martyrio confitentur, quem intra uterum positi exsultatione testantur. Nihil in hoc censu vereare terribile, nihil immite, nihil triste; sola unumquemque fides signat. Vis Christi audire censores? Iubentur censere sine virgis: nec terrore, sed gratia plebem quaerere: recondere gladium, non possidere aurum (Matth. X, 9 et 10). Talibus censoribus acquisitus est orbis. .