TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Denique ut scias censum non Augusti esse, sed Christi, totus orbis profiteri iubetur. Quando nascitur Christus, omnes profitentur: quando mundus concluditur, omnes periclitantur. Quis ergo poterat professionem totius orbis exigere, nisi qui totius habebat orbis imperium? Non enim Augusti, sed Domini est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, et universi qui habitant in eo (Psal. XXIII, 1). Gothis non imperabat Augustus, non imperabat Armenis: imperabat Christus. Acceperunt utique Christi censorem, qui Christi martyres ediderunt. Et ideo fortasse nos vincunt, ut praesentia docent, quoniam quem illi oblatione sanguinis fatebantur, huic Ariani quaestionem generis inferebant. (Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est. .