TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Non electis tantum praemia ista proposita sunt, sed etiam omnibus; quoniam Omnia, et in omnibus Christus (Coloss. III, 11). Vides enim quia non otiose, vel de Chaldaeis, qui peritiores in numeris habentur, Abraham Deo credidit: vel Magi qui licet magicis artibus, cum reconciliandae sibi divinitati studium impendunt, ortum in terris Domini crediderunt: non, inquam, otiose, sed ut ex adversariis gentibus sanctae religionis testimonium sumeretur, et divini timoris exemplum.