TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Sed tamen qui sunt isti Magi, nisi qui, ut historia quaedam docet, a Balaam genus ducunt, a quo prophetatum est: Orietur stella ex Iacob? Isti ergo sunt non minus fidei, quam successionis haeredes. Ille stellam vidit in spiritu, isti viderunt oculis, et crediderunt. Viderunt novam stellam, quae non erat visa a creatura mundi. Viderunt novam creaturam, et non solum in terra, sed etiam in coelo gratiam novi hominis requirebant, secundum quod Moyses prophetice posuit, quia Orietur stella ex Iacob, et exsurget homo ex Israel. Et cognoverunt hanc esse stellam, quae hominem Deumque significat. Adoraverunt parvulum: utique non adorassent, si parvulum tantummodo credidissent. Magus ergo intelligit suas cessare artes, tu non intelligis tua dona venisse? Ille fatetur alienum, tu non agnoscis promissum? Ille contra se credit, tu pro te non putas esse credendum? .