TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Natum ergo Magi nuntiant regem: perturbatur Herodes, congregat scribas et principes sacerdotum, et interrogat ubi Christus oriatur. Magi tantummodo regem nuntiant: Herodes Christum requirit. Ipsum igitur regem de quo interrogat, confitetur. Deinde cum ubi nasci haberet inquiritur, utique praenuntiatus ostenditur; neque enim quaeri poterat, qui non erat nuntiatus. O amentes Iudaei, venisse non creditis, quem videtis: venisse non creditis, quem dicitis esse venturum! Nuntiate, inquit, mihi, ut veniam, et adorem puerum (Matth. II, 8). Insidiatur quidem Herodes, sed Deum non negat, quem memorat adorandum. Deinde infantes occidi iubet (Ibid., 16). Cui alii nisi Deo talis victima debebatur? Expers licet sensus infantia, Deum tamen pro quo interimitur, confitetur. Haec de Matthaeo pauca libavimus; ut clareret infantiae tempora a divinitatis operibus non vacasse. Quod si aetas carnis ignava operis fuit, profecto Deus erat, qui divinitatis operibus exercebat carnis aetatem: qui etiam pastores faciebat in illa regione vigilare, custodientes vigilias noctis supra gregem suum.