TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Vides festinare pastores; nemo enim cum desidia Christum requirit. Vides pastores angelo credidisse: et tu Patri, Filio, Spiritui sancto, angelis, prophetis, et apostolis crede. Vide quam signate Scriptura singulorum libret momenta verborum: Festinant, inquit, Verbum videre. Etenim cum caro Domini videtur, Verbum videtur, quod est Filius. Non mediocre fidei tibi hoc videatur exemplum, non vilis persona pastorum. Certe quo vilior ad prudentiam, eo pretiosior ad fidem. Non gymnasia choris referta sapientum, sed plebem Dominus simplicem requisivit, quae phalerare audita, et fucare nesciret. Simplicitas enim quaeritur, non ambitio desideratur. Nec contemnenda putes quasi vilia verba prophetarum: a pastoribus etiam Maria fidem colligit: a pastoribus populus ad Dei reverentiam congregatur; mirati enim sunt de iis, quae dicebantur a pastoribus ad ipsos. (Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. .