Discamus sanctae Virginis in omnibus castitatem, quae non minus ore pudica quam corpore, argumenta fidei conferebat in corde. Si Maria a pastoribus discit, cur tu declinas discere a sacerdotibus? Si Maria ante praecepta apostolica tacet, cur tu post apostolica praecepta magis cupis docere quam discere? Disce vitium esse personae, non sexus; sexus enim sanctus. Denique Maria praeceptum non accepit, exemplum edidit.