Didicimus seriem veritatis, didicimus consilium: discamus et mysterium. Bene desponsata, sed virgo; quia est Ecclesiae typus, quae est immaculata, sed nupta. Concepit nos virgo de Spiritu, parit nos virgo sine gemitu. Et ideo fortasse sancta Maria alii nupta, ab alio repleta; quia et singulae Ecclesiae Spiritu quidem replentur et gratia; iunguntur tamen ad temporalis speciem sacerdotis. (Vers. 28, 29.) Et ingressus ad eam angelus dixit: Ave. gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu inter mulieres. Ipsa autem ut vidit eum, mota est in introitu eius. .