TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Simul etiam movere non debet quod ait Evangelista: Non cognovit eam, donec peperit filium (Mat. I, 25); illud enim vel idioma Scripturae est, sicut habes alibi: Et donec senescatis, ego sum (Esai. XLVI, 4). Numquid post illorum senectutem Deus esse desivit? Et in Psalmo: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis: donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1). Numquid postea non sedebit? Vel quoniam qui causam agit, satis putat quod causae est dicere, redundantia non requirit; satis enim est ei ut causam susceptam astruat, incidentem differat. Et ideo qui Incarnationis incorruptum susceperat probare mysterium, non putavit uberius prosequendum virginitatis Mariae testimonium; ne defensor magis Virginis, quam assertor mysterii crederetur. Certe quando iustum docuit Ioseph, satis declaravit quod sancti Spiritus templum, uterum mysterii, matrem Domini violare non potuit.