TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Quid autem sibi vult cinctus zonae pelliceae, nisi quod caro ista quae mentem prius gravare consueverat, ea post adventum Domini non impedimento coepit esse, sed cingulo? Scilicet iuxta David: In salicibus . . . . organa nostra suspendimus (Psal. CXXXVI, 2); et iuxta Apostolum (Philip. III, 3) confidentiam non habemus in carne, et confidentiam habemus in corpore: non habemus in voluptatibus, habemus in passionibus; quoniam in spiritu fervens vigeat affectus, et ad omne accingamur obsequium coelestium praeceptorum, devotione mentis intenti, atque apparatu corporis expediti. .