TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Cibus quoque propheticus index officii, nuntiusque mysterii est. Quid enim tam otiosum ad hominis officium, quam locustas quaerere: et quid tam plenum ad vatis mysterium? Nam quo magis ad fructum inutiles, ad usum laboris inertes, ad tactum fugaces, vagae saltu, ore stridulae sunt locustae; eo convenientius his populi figura gentilis aptatur, qui nullo usu laboris, nullo operis sui fructu, sine gravitate, sine voce sonum querelae ederet, verbum vitae ignoraret. Hic igitur populus cibus est prophetarum; nam quo numerus maior populi congregatur, eo uberior prophetici oris usus augetur. Ecclesiae quoque gratia praefiguratur in melle silvestri, non intra alvearium legis plebis Iudaicae fetu reperta, sed in campis, et foliis silvae gentilium errore diffusa, iuxta quod scriptum est: Invenimus eam in campis silvae (Psal. CXXXI, 6).