TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Argui quidem videtur malitia Iudaeorum, eo quod vario noxiae mentis veneno, serpentinos lapsus, et terrena cubilia, non divinae aliquod mysterium cognitionis operentur: sed tamen cum dicitur: Quis ostendit vobis fugere a ventura ira? ostenditur his Dei miseratione infusa prudentia; ut gerant suorum poenitentiam delictorum, futuri terrorem iudicii provida devotione metuentes. Ad generationem ergo, non ad successionem referenda est comparatio viperarum. Aut fortasse iuxta quod scriptum est: Estote prudentes sicut serpentes (Matth. X, 16), ostenduntur habere prudentiam naturalem, qui profutura videant, et sponte deposcant, sed adhuc noxia non relinquant.