Et ideo admonentur claritatem sibi magis operis, quam nobilitatem generis vindicare; quod nulla in successione praerogativa sit, nisi fidei astipuletur haereditas, quam Dei nutu ad populos gentilium transferendam, sermone prophetico revelavit, dicens: Potens est Deus de lapidibus his suscitare filios Abrahae. Nam licet Deus possit diversas convertere et commutare naturas; tamen quia mihi plus mysterium quam miraculum prodest, in praenuntio Christi nihil magis quam aedificationem Ecclesiae debeo surgentis agnoscere; quae non rupeis saxis, sed vivis lapidibus exstructa, in habitaculum Dei et fastigium templi conversione nostrorum surrexit animorum. Etenim parabat Deus mentium nostrarum dura mollire, et de lapidibus offensionis excitare cultores religionis. Quid enim aliud quam lapides habebantur, qui lapidibus serviebant, similes utique iis qui facerent eos? Prophetatur igitur saxosis gentilium fides infundenda pectoribus, et futuros per fidem Abrahae filios oracula pollicentur, quibus per duritiam mentis saxeus quidam insensibilis, irrationabilisque naturae usus inoleverat. Nam si lapidibus vivis firmatos viros fidei robore sententia apostolica comparavit, iuxta quod scriptum est: Et vos tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis, in sacerdotium sanctum, offerentes hostias spiritales (I Petr. II, 5): multo altius hic videntur voce prophetica lapidibus homines comparati, qui ita humanae sensum mentis amiserant; ut dum lapidibus putant divinitatis alicuius inesse rationem, ipsi in naturam lapidum non usu corporis, sed mentis habitu verterentur. Denique ex Abrahae secundum carnem successione manantes, et principes Sodomorum appellantur (Esai. I, 10), et parietes dealbati (Matth. XXIII, 27): ita sibi praerogativam generis morum magis similitudo vindicat, quam ordo maiorum (Act. XXIII, 3). Quin etiam ut scias quia lapidibus comparati sunt homines, arboribus quoque homines comparavit subiiciens Propheta: (Vers. 9.) Quia iam securis ad radices arborum posita est. .