TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Baptizatus est ergo Dominus non mundari volens, sed mundare aquas; ut ablutae per carnem Christi, quae peccatum non cognovit, baptismatis ius haberent. Et ideo qui ad Christi lavacrum venerit, peccata deponit. Pulchre autem in iis quae a caeteris dicta sunt, sanctus Lucas evangelista compendium sumpsit, et intelligendum magis quod a Ioanne Dominus baptizatus est, quam expressum reliquit. Quae autem Dominici causa baptismatis, Dominus ipse declarat dicens: Sine modo; sic enim decet nos implere omnem iustitiam (Matth. III, 15).