TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Cum igitur tanta ad aedificationem Ecclesiae suae divino Deus favore concesserit; ut post patriarchas, prophetas, angelos, unigenitus descenderet Dei Filius, et ad lavacrum veniret; nonne vere atque divine de Ecclesia cognovimus dictum: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam (Psal. CXXVI, 1)? Nec mirum si homo aedificare non potest, qui non potest custodire: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilaverunt qui custodiunt eam (Ibid.). Haec de quodam psalmo. Audeo tamen etiam ego dicere, quod homo viam non possit adoriri, nisi Dominum habeat praeviantem. Unde criptum est: Post Dominum Deum tuum ambulabis (Deut. XIII, 4); et, A Domino diriguntur viae viri (Prov. XX, 24). Denique ille perfectior, qui intelligeret se sine Domino ambulare non posse: Vias, inquit, tuas edoce me (Psal. XXIV, 4). Et ut ad historiam veniamus (non enim simplicem tantum rei gestae sertem debemus haurire, sed etiam actus nostros ad aemulationem scriptorum referre) ex Aegypto populus exivit, nesciebat viam quae ad terram duceret sanctam. Misit Deus per noctem columnam ignis, ut per columnam populus viam disceret. Misit etiam per diem columnam nubis, ut neque ad sinistram, neque ad dexteram declinaret (Exod. XIII, 21). Sed non es talis, homo, ut merearis et tu ignis columnam: non habes Moysen, non accipis signum; nunc enim post ad ventum Domini fides exigitur, signa conduntur. Time Deum, et praesume de Domino: Immittit enim angelos Dominus in circuitu timentium eum, et cripiet eos (Psal. XXXIII, 8). Vides itaque quia ubique Domini virtus studiis cooperatur humanis; ut nemo possit aedificare sine Domino, nemo custodire sine Domino, nemo quidquam incipere sine Domino (Conf. S. August. lib. de Gratia Christi, cap. 44). Et ideo iuxta Apostolum: Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite, in nomine Domini nostri Iesu Christi (I Cor. X, 31). In duabus enim epistolis: alibi in nomine Domini nostri Iesu Christi (Coloss. III, 17); alibi in gloriam Dei facere te praecepit; ut scias eamdem esse Patris et Filii gloriam, eamdemque virtutem: nec in aliquo circa sui divinitatem Patrem et Filium discrepare, qui circa praesidia nostra non discrepant. Docuit igitur me David quod nemo sine Domino aedificet domum, custodiat civitatem (Ps. CXXVI, 1).