TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Docuit me etiam Moyses quod nemo nisi Deus fecerit mundum: In principio enim fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Docuit etiam quod hominem Deus opere suo fecerit; nec otiose posuit: Finxit Deus hominem de limo terrae, et insufflavit in faciem eius flatum vitae (Gen. II, 7); ut actum quemdam Dei circa aedificationem hominis usu quodam corporalis operationis advertas. Docuit etiam quia et mulierem fecit Deus: Immisit enim Deus soporem in Adam, et dormivit, et sumpsit unam costam de latere eius, et replevit carnem eius: et aedificavit Dominus Deus costam quam sumpsit ab Adam, in mulierem (Ibid., 21 et 22). Non frustra, ut dixi, corporalibus quibusdam manibus circa Adam et Evam Moyses Deum inducit operantem. Mundum Deus fieri iussit, et factus est, et uno verbo opus mundi Scriptura indicat absolutum: ad hominem venitur, et manus ipsas quodammodo studuit tibi Propheta Dei laborantis ostendere (Psal. CXL, 5).