Nec mireris si ab Abraham plures secundum Lucam successiones usque ad Christum sunt, pauciores secundum Matthaeum; cum per alias personas generationem fatearis esse decursam: potest enim fieri ut alii longaevam transegerint vitam, alterius vero generationis viri immatura aetate decesserint; cum videamus complures senes cum suis nepotibus vivere, alios vero viros statim filiis obire susceptis.