TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Illud quoque advertimus quod sanctus Matthaeus, Iacob qui fuit pater Ioseph, filium Mathan esse memoraverit (Matth. I, 15): Lucas vero Ioseph cui desponsata erat Maria, filium Heli: Heli autem filium Melchi esse descripserit (Luc. III, 24). Quomodo unius duo partes, id est, Heli et Iacob? Quomodo etiam duo paterni avi, Mathan et Melchi? Sed si vere quaeris, invenies (Deut. XXV, 5) quod iuxta prescriptum legis veteris duo fratres diversos filios uterinos ex una uxore generaverint (Euseb. Caes. Eccl. hist. lib. I, c. 7). Traditur enim Mathan, qui a Salomone genus duxit, Iacob generasse filium, et uxore superstite, decessisse, quam postea Melchi accepit uxorem, ex qua generatus est Heli: rursus Heli fratre sine liberis decedente, copulatus est fratris uxori, et generavit filium Ioseph, qui iuxta Legem Iacob filius dicitur; quoniam semen fratris defuncti frater iuxta legis veteris seriem suscitabat. Ita duorum filius dictus est, non ab utroque generatus: sed quia alterius secundum generationem, alterius secundum Legem factus est filius. In quo praescripto Legi futuram perpetuitatem defunctorum seminis nobis esse promissam non intellexit populus Iudaeorum: sed secundum litteram accipiens, gratiam corrupit oraculi. Alius enim erat frater, qui defunctorum fratrum semen resuscitaret, non frater secundum carnis germanitatem, sed secundum gratiae puritatem. Et ideo fortasse, Frater non redimit, redimet homo (Psal. XLVIII, 8); quia non germanus frater ille, sed Dominus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus resurrectionis gratiam propagavit. Licet sit versiculi istius et alia interpretatio, quam suo dicemus loco (Enarr. in Psal. XLVIII).