TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Non absurdum autem videtur quod, geminato mystico numero, quater denas generationes dividendas sanctus Matthaeus putavit, ab Abraham usque ad David, a David usque ad transmigrationem Babylonis, a transmigratione Babylonis usque ad Christum: in quo vices mutationum pariter designavit. Ab Abraham enim usque ad David tempora sine regibus fuit populus Iudaeorum; regnum enim iustum a David coepit: deinde per reges actum genus omne est Iudaeorum, et intemerata usque ad transmigrationem eorum regna manserunt. Post transmigrationem vero in occasum degenerantis populi nobilitas circumcisa vergebat. De quinquaginta vero successionibus quas ab Abraham Lucas contexendas putavit, numeri mystici servata gratia satis claret. Nam et decimus et septimus numerus mysticus est, et tertio uterque repetitus mysterium signat. Et pentecoste, cuius Lucas, et tesseracoste, cuius Matthaeus secutus est gratiam, satis superque numerum mysticum prodiderunt.