TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Sed non ita illam defendimus, ut istum accusemus: immo utrumque excusemus; non autem nos, sed mysterium quod copulae illius fructus expressit; generavit enim mulier Phares et Zaram filios, generavit geminos. Unde non otiose Matthaeus utrumque signavit, cum Phares tantummodo commemorationem causa deposceret: Phares enim genuit Esron, Esron genuit Aram (Matth. I, 3): deinde per ordinem singuli. Cur autem, cum Isaac duos generaverit, Iacob plures, singulorum tantummodo quos successionis Dominicae causa poscebat, fecit Scripturae series mentionem, horum autem utrumque memoravit, nisi quia hic in utroque mysterium est? .