Tractavimus moralem locum, quia non opera meretricis exercuit, sed munera fecunditatis elegit: tractemus historicum, et mysticum ventilemus. Neque enim sine mysterio potest esse quod annulum, et monile accepit, et virgam. Non vilis persona quae meretur accipere ornamentum, signaculum, potestatem: factorum signaculum, pectoris ornamentum, regiae libertatis insigne. Ergo ut ordiamur historiam, cum generaret Thamar, legisti quia unus de utero eius praemisit manum, quam corripiens obstetrix, coccum ligavit dicens: Hic exiet prior (Gen. XXXVIII, 28). Ut autem manum revocavit puer in matris uterum, statim exivit frater eius. Dixit autem obstetrix: Quid incisa est per te sepis? et vocavit nomen eius Phares. Et post ipsum exivit frater eius, in cuius manu erat coccum, et vocavit nomen eius Zaram (Ibid. , 29 et 30). Vides quanta enigmata mysterium prodant? Manus praemissa, coccum ligatum, reducta manus, vox obstetricis gemina, quod prior alter exiret, sepem alter incideret. .