Iunior horum frater, secundus ordo pietatis; primus enim in patriarchis, secundus in regibus et sacerdotibus est. Utraque enim vita secundum Deum; quia illi quoque qui secundum legem Moysi religiosam et piam militiam militabant, non sunt gratiae et honoris exsortes: sed prior pietatis fructus in autoribus, quam in haeredibus. Prior enim Zara, qui interpretatione significat oriens; lux enim pietatis veri splendor orientis est, illius utique qui dixit: Oriens nomen est mihi: cuius in patriarchis primitus radius lucis illuxit (Zacch. VI, 12). Hi enim primi vitae suae actum in hoc saeculo praemiserunt, in quorum manu nostri quoque actus tamquam plenioris corporis, qui adhuc naturae quodam generantis utero tenebamur, figura praecessit. Sed media tamquam sepis obiecta Legis est observatio, et quodammodo vita maiorum videtur incisa, de qua in typo illa obstetrix, fortasse iustitia, quae nos emissos alvo naturae matris excepit, dixisse proditur: Hic exiet prior. Et revera mirabilis ille erat ordo pietatis, non a Moyse, nec ab aliquo homine, nec per hominem, sed munere quodam sapientiae sponte se infundentis impressus. .