TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Prima igitur disciplina pietatis secundum Evangelium; quia per crucem et sanguinem credimus Christi, cuius Abraham diem vidit, et gavisus est (Ioan. VIII, 56): cuius Noe gratiam in typo Ecclesiae figuratam, spiritali cognitione praesensit: cuius Isaac vicem in sacrificio non recusavit (Gen. XXII, 10): quem Iacob cum vinceret, adoravit (Gen. XXXII, 25): cuius Esaias ruborem vidit vestimentorum (nam secundum Evangelium vita etiam prophetarum est) (Esai. LXIII, 2): in cuius sanguine inter excidia mundi publicae futurum salutis insigne Rhaab illa typo meretrix (Iosue, II, 1), mysterio Ecclesia indicavit: quae multorum convenarum copulam non recusat, et quo coniunctior pluribus, eo castior: immaculata virgo, sine ruga, pudore integra, amore plebeia, casta meretrix, vidua sterilis, virgo fecunda. Meretrix, quia a pluribus amatoribus frequentatur cum dilectionis illecebra, et sine colluvione delicti: Qui enim adhaeret meretrici, unum corpus est (I Cor. VI, 16). Vidua sterilis, quae viro parere non norit absente: venit vir, et hunc populum plebemque generavit. Virgo fecunda, quae hanc genuit multitudinem cum fructu amoris, sine usu libidinis.