Sed ut ad historiam revertamur: quid sibi volunt obstetricis eloquia dicentis: Hic exiet prior; nisi quia eius typum gerebat, qui ortu corporis posterior, virtute et veritate primus existens, principatum sibi omnium vindicavit? Inde et Ioannes: Post me venit vir, qui ante me factus est (Ioan. I, 17). Quid sibi vult quod coccum in manu eius ligavit, nisi quia typus eius erat, qui crucis indicio suae, et sanguinis effusione actum illustravit humanum? Itaque posteaquam manum reduxit, quasi incisione facta sepis, exivit frater eius, quem quasi medium parietem sepis vel maceriae Apostolus nominavit (Ephes. II, 14), atque ipse de incisione nomen accepit; Phares enim divisio est: unde et Pharisaei nuncupati, eo quod a multorum se coniunctionibus separarent. Beatius autem et multo melius fuisset non incidi sepem, sed unam eamdem et indivisam permanere. Quod fieri potuit, si ei vitae quae prior manum misit, hoc est, actum ostendit suum, consequens fuisset eius vitae militia quae secuta est. Multo enim melius, si circumcisus populus vitam maiorum voluisset imitari; sic enim fuisset una sepis, una maceria, una aedificatio priorum ac sequentium. Sed quia primum illum vitae actum posterioris infirmitas non potuit implere, incisione sine dubio facta sepis eius sive maceriae, quae secundum Deum aedificata erat, tamquam medius paries interiectus est; ut illa sepis, hoc est, perpetua atque continua bonorum morum aedificatio rumperetur. Sepis enim est qua ager circumdatur fructuosus, furis removetur incursus, quae culta concludit, deserta secernit. Maceria quoque domum claudit: haec si maneat, domus tuta est. Denique, Auferam, inquit, maceriam eius, et erit in direptionem (Esai. V, 5).