TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Refert autem advertere quod et in agro pleno messis reperta, manipulos, sicut scriptum est (Ruth. II, 17), colligens, et socrui fructus reservans, et non post iuvenem abiit, sed virum perfectum secuta est, unde et meruit audire: Quia mulier virtutis es tu; vel quia bene fecisti misericordiam tuam novissimam, plus quam primam (Ruth. III, 10). Novissima enim misericordia Ecclesiae congregatae praestat priori. Quod brevius hic dicimus, quia plenius in libris digessimus quos de Fide scripsi (Lib. III de fide ad Gratian., c. 5). Appropinquavit autem qui longe erat; quia elongavit qui proximus erat, et calceamentum proximi, muliere acquisivit accepta. Mos enim erat ut qui proximus erat, si nollet accipere in coniugium propinquam suam, calceamentum suum solveret, et aliis cederet (Ruth. IV, 7): in quo non mediocre mysterium, eo quod is qui alienigenam in typo sumpsit, evangelizandi accepit facultatem.