TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Denique in typo has fuisse nuptias testatur benedictio seniorum dicentium: Det Dominus mulierem quae intrat in domum tuam, sicut Rachel, et sicut Liam, quae aedificaverunt domum Israel, et facere virtutem in Ephrata: et sit nomen in Bethlehem: et fiat domus tua sicut domus Phares, quem peperit Thamar Iudae. De semine tuo det tibi Dominus ex hac puella. Et accepit Booz Ruth, et facta est in matrimonium (Ibid., 11-13), et peperit Obed patrem Iesse, avum David. Recte igitur sanctus Matthaeus per Evangelium gentes ad Ecclesiam vocaturus, auctorem ipsum Dominum gentitis congregationis, alienigenarum generationem secundum carnem assumpsisse memoravit; ut iam tunc esset indicium quod illa generatio ederet gentium vocatorem, quem sequeremur omnes ex alienigenis congregati, relinquentes paterna, et dicentes ei qui nos ad Dei cultum vocaret, verbi gratia Paulo, aut cuicumque episcopo: Populus tuus, populus meus: et Deus tuus, Deus meus (Ruth. I, 16). Ergo Ruth, sicut Lia et Rachel, oblita populum suum, et domum patris sui, solvens vinculum Legis, ingressa est in Ecclesiam.