Solvit autem calceamentum, qui non accepit Ecclesiam. Et Moysi dicitur: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 5); ne ipse sponsus Ecclesiae crederetur. Solus ille non solvit, qui verus est sponsus. Et ideo dicit Ioannes: Cuius non sum dignus solve re corrigiam calceamenti eius. Ergo et hic typus est, et aedificavit domum Israel.