TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Fertur enim ab his, qui sive argumentati, sive simpliciter docentes, sive vere astruentes tradiderunt nobis, quia Idumaei latrones Ascalonem urbem Palaestinae ingressi, de fano Apollinis quod vicinum muris erat, Antipatrum Herodis cuiusdam Hieroduli filium inter alios abduxere captivum, quem pater redimere propter paupertatem nequivit. Is igitur imbutus disciplinis et mysteriis Iudaeorum, Hyrcano Iudaeae regi amicitia copulatur, quem pro se ad Pompeium Hyrcanus legatum direxit: et quia legationis fructu potitus est, per eam gratiam partem regni affectavit. Occiso autem Antipatro propter felicitatis invidiam, filius eius Herodes postea sub Antonio senatusconsulto Iudaeis regnare praeceptus est. Cuius Herodes filius et alii tetrarchae. Quod ideo ex Graecorum historiis putavimus transferendum, ut clareat Herodem nullo affinem generi Iudaeorum, regnum adulterina fraude quaesisse. Denique conscius ignobilitatis suae, ne qua posteris suis vel de praescripto veteri quaestio moveretur, scripturas eorum incendit, exstimans quod si indicia de publico sustulisset, nullis aliis testimoniis clarere posset, quin de patriarcharum vel proselytorum veterum genere demanaret. Sed ut pleraque curae humanae sunt, cognitioni hoc et indagini veritatis praeiudicare non potuit.