Ne nobis tamen possit praeiudicare videamus, qui veri regalisque generis dicimus Christum, et per veros et nobiles reges actum Domini genus. Sed ubi adulterina regnum affectavit propago, successionem nobilitatis suae, non potentiae, sed generationis ordo servavit. Tamen ipsum regem secundum honorem saeculi non accepimus Christum. Quomodo ergo Ex fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11)? Quomodo et angelus de eo dicit, quod Dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui, et regnabit in domo Iacob (Luc. I, 32)? Quomodo regnare promittitur, nec ostenditur? Aut quomodo ex semine Iechoniae nullus regnaturus dicitur per prophetam? Si enim Christus regnavit, ex semine autem Iechoniae Christus est, propheta mentitus est, mentita sunt et oracula. Sed illic futuros ex semine Iechoniae posteros non negatur; et ideo de semine eius est Christus: et quod regnavit Christus, non contra prophetiam est; non enim saeculari honore regnavit, nec in Iechoniae sedibus sedit, sed regnavit in sede David.