Quod vero post Iechoniam duodecim generationes enumerasse videtur Evangelista, si diligenter advertas, hic quoque quatuordecim generationum poteris invenire rationem. Duodecim generationum poteris invenire rationem. Duodecim enim usque ad Ioseph numerantur, non usque ad Christum. Tertius decimus est Christus. Sed nihil refert utrum in duabus generationibus, an in una mendacium sit. Tamen ne hic quidem caecum aliquem scopulum aut naufragium invenias veritatis. Duos Ioachim, hoc est, duos Iechonias fuisse historia indicat: unum ante transmigrationem, alterum in ipsa transmigratione generatum, id est, patrem et filium. Ergo pater inter generationes superiores est computatus, qui successit Iosiae: filius inter posteriores, qui successit patri, id est, nepos Iosiae. Duos autem fuisse Regnorum libri indicant. Sic enim scriptum est: Et imperavit Pharao super Israel, Ioachim filio Iosiae regnante in Iudaeo pro Iosia patre suo; et convertit nomen Ioachim in regnando, et undecim annos regnavit in Hierusalem (IV Reg. XXIII, 34 et 36). Quibus subiecit: Et reliqua verborum Ioachim, et omnia quae fecit, nonne scripta sunt in libro verborum, et in diebus eorum, qui regnaverunt in Iudaea? Et dormivit Ioachim cum patribus suis; et regnavit Ioachim filius eius pro eo . . . . Filius decem et octo annorum erat Ioachim, et cum regnaret, tribus mensibus regnavit in Hierusalem: nomen matris eius Mesola . . . . . et omnia quae fecit sub oculis Domini pater eius, et ipse fecit: et in diebus eius ascendit Nabuchodonosor, rex Babylonis, in Hierusalem (IV Reg. XXIV, 5 et seq.). Vides igitur quod alius fuerit Iosiae filius, alius nepos: filius ille, cui Hieremias nomen imposuit, nepos iste qui patris vocatus est nomine. Et bene sanctus Matthaeus a Propheta noluit discrepare, ut non Ioachim, sed Iechoniam nominaret. Simul, ut supra diximus, maiorem fructum Dominicae pietatis astruxit, si generis nobilitatem non in omnibus Dominus requisivit: sed de captivis et peccatoribus congrue nasci voluit, qui remissionem veniebat praedicare captivis. Non igitur suppressit alterum Evangelista, sed utrumque signavit; quod uterque Iechonias dictus sit. Ita addito iuniore Iechonia, generationes quatuordecim computantur. Ergo illa Matthaeus.