TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Illud quoque non praetermittendum putamus, quod a David temporibus usque ad Iechoniam, hoc est, usque ad captivitatem, cum decem et septem fuerint reges Iudaeae, quatuordecim generationes sanctus Matthaeus posuerit: et rursus ab Iechonia usque ad Ioseph cum viritim generationes duodecim computentur, postea quatuordecim generationes descriptas esse memoraverit. Sic enim habes: Omnes generationes, ab Abraham usque ad David generationes quatuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quatuordecim (Matth. I, 17). Et primum oportet cognoscere, quod ante iam diximus, posse plures esse successiones, et pauciores generationes. Possunt enim diutius vivere aliqui, et serius generare, aut certe penitus exsortes generationis existere. Itaque non quae regum, eadem generationum tempora. Unde et Matthaeus eos quos ad generationem non putavit pertinere, praeteriit. Nam si propositum esset ei successiones describere, rationabiliter moveremur, cur cum Regnorum libris et Paralipomenis conveniat, quod post Ioram Ochozias regnaverit, et Iodam, et Amasias: Amasiae autem successerit Ozias; sanctus Matthaeus tres illos reges praeterierit, Ochoziam, Iodam et Amasiam, et post Ioram Iosaphat subiecerit. (IV Reg. VIII, et deinceps; II Par. XXII, et deinceps). Sed no eum in regum successione, sed in generatione subiecit. Denique generationum relatorem se fuisse memoravit: potuit autem fieri ut et Ioram tardius generaverit, et Iosaphat serius perceperit regnum; atque ita Ioram patri suo, cui in potestatem non successit, in generatione successerit.