Cognata quoque Mariae inducitur Elizabeth (Luc. I, 36): primo quod omnes Iudaei cognati, quemadmodum te Apostolus docuit dicens, Optabam enim anathema esse ipse . . . . pro fratribus meis, cognatis secundum carnem, qui sunt Israelitae (Rom. IX, 3 et 4). Cognatae ergo, quia ambae Israelitae erant: simul et cognatae, quia ambae erant ex tribu Iuda. Didicisti ex tribu Iuda Mariam, disce et Elizabeth. Nam Exsurgens Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem, inquit, Iudae, et intravit in domum Zachariae (Luc. I, 39 et 40). Cum enim intra tribus suas Moyses habitare unumquemque praescripserit (Num. II, 2): utique cum in civitate Iudae manserit, erat et in tribu Iuda; maxime cum ex genere Elizabeth fuerint sacerdotes, quorum Deus portio est. Simul quam pulchrum, ut cum illa praenuntium Christi, Christum ista generaverit, et altera de Spiritu sancto conceperit, altera sancto repleta Spiritu prophetaverit; secundum carnem quoque videantur fuisse cognatae, quae secundum Deum spiritalis cognationis consortio non carebant? Quod si omnis feminae caput vir secundum sanctum Apostolum (Ephes. V, 23), et sunt duo in carne una secundum legem divinam (Gen. II, 24): utique ii qui una caro erant, et unus spiritus, quomodo poterat fieri ut viderentur patriam et tribum habere divisam? Accedit illud quod etiam Angelus Gabriel de Domino praenuntiaverat, quod Dabit illi Deus sedem David patris sui (Luc. I, 32). Certum est igitur etiam Mariam de David generatione manasse. Simul etiam discimus nihil referre quo ordine generationis series exprimatur, cum iter hinc atque inde sit pervium.