TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Cur autem sanctus Matthaeus ab Abraham generationem enumerare coeperit Christi, sanctus vero Lucas a Christo usque ad Deum perduxerit, explanandum videtur. Sed prius cur sanctus Matthaeus cum ab Abraham coeperit generationis ordinem, non ita posuerit: Liber generationis Abrahae, sed, Liber generationis Iesu Christi filii David, filii Abraham (Matth. I, 1). Et cur hos duos potissimum nominaverit, nequaquam praetereundum puto. Non enim otiose fidelissimi auctores generis eliguntur; ut intelligamus quod in ipsa generatione carnis, spiritalis magis successio requiratur. Duo sunt enim isti viri in quos manaverunt promissa divina.