TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Prior Abraham qui ante Moysis legem, et ante populum Iudaeorum propria derelinquens, et cognoscens Deum, meruit fidei testimonium; quia Credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam (Gen. XV, 6): qui etiam a Deo accepit oraculum, dicente sibi: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et vade in terram quam tibi monstrabo, et faciamte te in gentem magnam, et benedicam te, et magnificabo nomen tuum, et eris benedictus, et benedicam benedicentes te, et maledicam maledicentes te, et benedicentur in te omnes tribus terrae (Gen. XII, 1-3). Vides igitur congregationes gentium, et sacrosanctum Ecclesiae coetum oraculo divino huic esse primo promissum. Et ideo is auctor generis debuit designari, qui instaurandae Ecclesiae sponsionem primus emeruit.