Prope omnium criminum fontes haec tria genera demonstrantur esse vitiorum. Neque enim consummatam omnem tentationem Scriptura dixisset; nisi in his tribus esset omnium materia delictorum, quorum semina in ipsa origine sunt cavenda. Finis ergo tentationum, finis est cupiditatum; quia causae tentationum causae cupiditatum sunt. Causae autem cupiditatum sunt carnis oblectatio, species gloriae, aviditas potentiae. Quam religiosum videtur ut commorationem christianae feminae non recuses! Sed crebra inde tentatio. Si attentos Deo viderit diabolus, suggerit ut decipiat: sed tu quamvis de proposito praesumas, cave tentationem, sciens naturam. Haec tria, si recorderis, etiam Paulus cavenda praescribit, designans tres esse species peccatorum, a quibus liber exspectat iustitiae coronam. Neque enim, inquit, in verbo adulationis fuimus, neque in occasione avaritiae, Deus testis est, neque gloriam quaerentes ab hominibus (I Thess. II, 5 et 6); et ideo diabolum vicit, coronam petivit.