Vides ergo ipsum diabolum non esse in studio pertinacem, cedere solere verae virtuti. Et si invidere non desinat, tamen instare formidat; quia frequentius refugit triumphari. Audito itaque Dei nomine, Recessit, inquit, usque ad tempus; postea enim non tentaturus, sed aperte pugnaturus advenit.