TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Docet igitur te Scriptura divina non tibi contra carnem et sanguinem, sed contra insidias spiritales esse certamen (Ephes. VI, 12). Vides magnificentiam christiani viri, qui certat cum rectoribus mundi: et licet constitutus in terris, adversus spiritalia nequitiae quae sunt in coelestibus, animi virtute decernit. Non enim de terrenis contendimus, ut dimicemus in terra: sed spiritalibus propositis praemiis, de regno Dei et Christi haereditate necesse est spiritalia prius impedimenta superentur. Corona proposita est, subeunda certamina sunt. Nemo potest, nisi vicerit, coronari: nemo potest vincere, nisi ante certaverit. Ipsius quoque coronae maior est fructus, ubi maior est labor: Arcta enim et angusta est via, quae ducit ad vitam . . . . lata vero et spatiosa, quae ducit ad mortem (Matth. VII, 14 et 13). Et ideo tentationem neutiquam timere debemus; est enim causa victoriae, materia triumphorum.