TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Sacrilegia Iudaeorum, quae multo ante Dominus praenuntiaverat per prophetam, et psalmi versiculo declaraverat quae passurus esset in corpore constitutus, dicens: Retribuebant mihi mala pro bonis (Psal. XXXIV, 12), in Evangelio docet esse completa. Nam cum ipse per populos beneficia diffunderet, illi iniurias irrogabant. Nec mirum si perdiderunt salutem, qui eiecerunt de suis finibus Salvatorem: moralis enim Dominus; et qui docuerat exemplo sui apostolos suos omnibus omnia fieri, nec volentes repudiat, nec invitos alligat, nec eiicientibus reluctatur, nec rogantibus deest. Sic Gerasenos alibi cum virtutes eius sustinere non possent, quasi infirmos et ingratos reliquit (Luc. VIII, 37).