TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Simul intellige non ex necessitate fuisse, sed voluntariam corporis passionem: nec captum a Iudaeis, sed a se ipso oblatum. Etenim quando vult capitur, quando vult elabitur, quando vult suspenditur, quando vult non tenetur. Et hic in supercilium montis praecipitandus ascenderat: et ecce per medium illorum, mutata subito vel obstupefacta furentium mente, descendit; nondum enim hora venerat passionis. Quinetiam malebat adhuc Iudaeos sanare quam perdere; ut inefficaci furoris exitu desinerent velle, quod implere non possent. Vides igitur et hic divinitatis esse quod operatus est, et illic voluntatis esse quod captus est. Nam quemadmodum a paucis teneri potuit, qui a populo non tenetur? Sed noluit sacrilegium esse multorum; ut in auctores culpae crucis invidiam retorqueret; atque a paucis quidem affigeretur, sed pro toto orbe moretur. (Vers. 33, 38.) Et in synagoga erat homo habens spiritum immundum. Et infra: Surgens autem de synagoga intravit in domum Simonis et Andreae. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus. .