TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Fortassis etiam in typo mulieris illius socrus Simonis et Andreae variis criminum febribus caro nostra languebat, et diversarum cupiditatum immodicis aestuabat illecebris. Nec minorem febrem amoris esse dixerim, quam caloris. Itaque illa animum febris, haec corpus inflammat. Febris enim nostra avaritia est, febris nostra libido est; eo quod ignitae sint cupiditates. Unde et Apostolus ait: Si non se continent, nubant; melius est enim nubere quam uri (I Cor. VII, 9). Febris nostra luxuria est, febris nostra ambitio est, febris nostra iracundia est. Quae licet corporis vitia sint, ignem tamen ossibus implicant, mentem, animum, sensusque pertentant. Haec prior diaboli sollicitatur arte. Etenim ager bonus, vestis, monile, suadela serpentis est. Honorum gratia, sublimitas potestatum, epularum suavitas, forma meretricis laqueus est diaboli, et quasi quidam nequitiae spiritalis illecebrosus affatus, qui per carnis illecebram quae cito feminea quadam levitate mollitur, animum quoque de gradu deiicit. Neque enim formam mulieris animus prius quam corporis oculus concupiscit. Denique quod non videris, non amabis: sed ubi caro concupierit, compatientis quoque animi constantia defatiscit, et mens consortio amoris inflectitur (duo enim in carne una sunt) atque ita mors irrepit sceleris effectu, tentante diabolo, carne suadente.