Vehementior tamen est animi, quam corporis febris: et ideo pro animi voluptate, corporis salus plerumque contemnitur, nec a periculis abstinetur. Unde non alienum videtur repetere quemadmodum Theotimus cum gravi oculorum incommodo laboraret, et amaret uxorem, interdicta sibi a medico facultate coeundi, cupiditatis impatiens, atque impetu libidinis raptus, se moderari nequiverit. Sciens enim prudensque quod esset oculos amissurus, priusquam conveniret uxori, in ipso aestu ferventis cupiditatis, et consuetudinis apparatu: Vale, inquit, amicum lumen. Sic febre libido flagrantior est, graviusque praecipitat et inflammat.