TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Ubi Dominus multis impertivit varia genera sanitatum, nec tempore, nec loco coepit ab studio sanandi turba cohiberi. Vesper incubuit, sequebantur: stagnum occurrit, urgebant. Et ideo ascendit in Petri navim. Haec est illa navis quae adhuc secundum Matthaeum fluctuat (Matth. VIII, 24), secundum Lucam repletur piscibus; ut et principia Ecclesiae fluctuantis, et posteriora exuberantis agnoscas; pisces enim sunt, qui hanc enavigant vitam. Ibi adhuc discipulis Christus dormit, hic praecipit. Dormit enim trepidis, perfectis vigilat. Sed quemadmodum dormiat Christus, audisti dicentem in Propheta: Ego dormivi, et cor meum vigilat (Cant. V, 2).