TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Et sanctus Matthaeus recte non praetermittendum putavit aeternae indicium potestatis, ubi imperat ventis (Matt. VIII, 26). Non est enim humana doctrina, sicut audistis Iudaeos dicere, verbo imperat spiritibus (Luc. IV, 36): sed coelestis maiestatis insigne. Quod turbatum sedatur mare, et divinae vocis imperio obsequuntur elementa, atque insensibilia sensum accipiunt obsequendi; divinae mysterium gratiae revelatur. Quod fluctus mitescunt saeculi, verbo immundus spiritus conquiescit; non alterum altero refellitur, sed utrumque celebratur. Habes miraculum in elementis, habes documentum in mysteriis. .