TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Plenum sane testimonium quo Dominum Propheta cognosceret; de ipso enim, non de alio fuerat prophetatum: quia Dominus dat escam esurientibus, Dominus erigit allisos, Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat caecos, Dominus diligit iustos, Dominus custodit advenas, orphanum et viduam suscipiet, et viam peccatorum exterminabit (Psal. CXLV, 8 et 9). Qui ista, inquit, faciet: Regnabit Dominus in aeternum (Ibid., 10). Ergo non humanae ista, sed divinae virtutis insignia sunt, caecis perpetuae noctis tenebras aperire, defossorumque oculorum vulnera infusa luce sanare, auditum in aures insinuare surdorum, laxatis soluta membra reformare compagibus, in lucem quoque refuso vigore vivendi revocare defunctos.