TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Haec ante Evangelium vel rara, vel nulla. Receperit Tobias oculos (Tob. XI, 12), unus est in exemplo; et tamen angeli fuit illa medicina, non hominis. Elias mortuum suscitaverit: ille tamen rogavit et flevit (III Reg. XVII, 20): hic iussit. Elisaeus leprosum mundari fecerit (IV Reg. V, 14); non tamen illic valuit praecepti auctoritas, sed figura mysterii. Non defecerit ad escam viduae esurientis, propheticis se multiplicans farina praeceptis (III Reg. XVII, 16); unam tamen viduam farina illa, vel potius eamdem quoque sacramenti species praefigurata servavit. Sed tamen parva adhuc ista Dominicae testificationis exempla sunt: plenitudo fidei, crux Domini, obitus, sepultura est. Et ideo cum illa superiora dixisset, addidit: (Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus. .