Non hic Domini sermo de vestibus; quamquam plerosque mollioris cura vestis effeminet, qui quasi lanae onus ferre non possint, sericas vestes tectis per terram verrunt vestigiis, usuque faciunt ut amictus oneri sit. Sed tamen alia videtur hic indumenta signare, et nisi fallor, humana corpora quibus anima nostra vestitur. Denique et Ioseph tunica ad speciem Dominici corporis cruentata est (Gen. XXXVII, 31). Et Apostolus ait: Exuens se carnem, principatus et potestates omnes traduxit (Coloss. II, 15). Quid aliud ostendit, nisi vice indumenti corpus fuisse, quo se ista exspoliavit Dominus in passione, ut divinitas libera immunisque maneret iniuriae? Totus igitur hic locus exemplo nos prophetico ad virtutem subeundae passionis hortatur. Denique addidit: (Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt. .