Sunt etiam mollia indumenta deliciosi actus et mores: propter quod nos hortatur Apostolus (Coloss. III, 9 et 10), ut exspoliantes veterem hominem cum actibus eius induamus novum, in quo non dulcis illecebra sit, ludusque lasciviae, sed usus laboris et fructus; eo quod tenera corporis cura, luxuque, et lasciviarum cupiditate mollitos nequaquam coelestis aula suscipiat, ad quam duris laboriosae gradibus virtutis ascenditur. Hi vero quibus fluida deliciis membra solvuntur, regni coelestis extorres, intra mundi huius habitacula consenescunt, quos rectores huius mundi atque tenebrarum incolas esse non dubium est. Hi (sunt enim reges (Ephes. XVI, 21), quia saeculari quadam potestate dominantur) suorum aemulos operum receperunt. (Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est. .