(Vers. 32.) Si sic non accipimus, invenitur contrarium: Non veni vocare iustos. Sed illos non vocat, qui se iustos esse dicunt: Ignorantes enim Deum, et suam iustitiam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti (Rom. X, 3). Ergo usurpatores iustitiae non vocantur ad gratiam; nam si gratia ex poenitentia, utique qui fastidit poenitentiam, abdicat gratiam. Sitierunt vulnerati, qui se sanctificant; istis sponsus auferetur: nobis autem non Caiphas, non Pilatus Christum abstulit, nec possumus ieiunare; quia Christum habemus, et Christi carnem epulamur et sanguinem. Quomodo enim videtur ieiunare, qui non esurit? Quomodo videtur ieiunare, qui non sitit? Quomodo autem sitire potest, qui bibit Christum; cum ipse dixerit: Qui biberit de aqua quam ego dabo, non sitiet in aeternum (Ioan. IV, 13)? Denique de animi dictum ieiunio, etiam sequentia declarant. (Vers. 36.) Dixit enim similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram de vestimento novo immittit in vestimentum vetus. .