TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Dixerat filios sponsi, hoc est, filios Verbi, qui per lavacri regenerationem in ius divinae generationis assumpti sunt, quamdiu cum illis est sponsus, ieiunare non posse. Non utique hoc ieiunium relegatur, quo conficitur caro, et corporalis luxuria castigatur; hoc enim ieiunium nos commendat. Nam quemadmodum discipulos hic ieiunare prohiberet, cum ipse Dominus ieiunaret (Luc. IV, 2); cum postremo diceret nequissimos spiritus nonnisi ieiuniis et orationibus solere superari (Matth. XVII, 21)? Denique etiam hoc loco ieiunium vestimentum appellavit vetus, quod exuendum Apostolus aestimavit dicens: Exspoliate vos veterem hominem cum actibus eius; et induite eum qui baptismatis sanctificatione renovatur (Coloss. III, 9 et 10). In eamdem igitur formam series convenit praeceptorum, ne actus veteris et novi hominis misceamus; cum ille corporalis exterior opera carnis operetur, et hic interior qui renascitur, non versicoloram speciem veterum novorumque debeat habere gestorum, sed concolor Christo illum studio mentis imitari, cui renatus est in lavacro. Absint igitur decolora mentis velamina, quae displicent sponso; displicet enim ei, qui vestem non habuerit nuptialem. Sponso autem quid potest placere, nisi pax animi, puritas cordis, charitas mentis? .