Nec sine mysterio hoc ab Evangelista secundum Matthaeum (Matth. XII, 1), et Marcum (Marc. II, 23) sabbata pure posita puto, quoniam sabbata perpetua feriae sunt resurrectionis aeternae. Vel in hoc igitur saeculo feriatis ac vacantibus superstitionibus Iudaeorum, vel in futuro ferias ipsi perpetua solemnitate celebrantes, quae bona sunt terrae manducabimus, iuxta quod scriptum est: Illi manducabunt, vos vero esurietis (Esai. LXIII, 13).